Concives, animi dulcissima pignora, fratres,
Et tu, qui felix nomen, amice, tenes,
Parthenopa reduces exultans dextra salutat,
Musaque Pindaei portio parva chori.
An non Herculeos dicam superâsse labores,
E mensos spatio tam mala tanta brevi?
Non loquor ardentes immiti sidere Soles,
Qui non adsvetis langvida terga premunt.
Sudans meta deest, non turbo pulveris atri,
Qui luctatores obruat atque tegat.
Adsunt incultae fastidia longa, necesse est
Quam bis cancrorum repere more, viae.
Sunt quibus in reditu terra humida maduit imbres,
Qui vix supportent tam leve pondus, equi.
Non desunt homines aeternae occasio rixae
Quosque viatori taedia ferre juvat.
Scandere opus montes, opus est superare paludes,
Invitum pisces quaerere saepe juvat.
Sed sunt deliciae merces optata laborum,
Quas fovet in gravido Parthenopea sinu.
Est aliquid, totas si pergustare liceret,
Nec ceu Niliacas deproperanter, aquas.
Non hic est requies, non hic est mansio certa,
Nec possunt molli membra jacere toro.
Totam subripuit cum lucem cura videndi
Quae mons, quae vallis Neapolitana tenet.
Nocte dein totâ fessos insecta lacessunt,
Et mordax angit ruffa vel atra cohors.
Est haec hydra velut, quam si tua clava domavit,
Surgit vindictam saevior illa petens,
Esset opus totas insomnem ducere noctes
Hanc si quis pestem perdomitare velit.
Esset opus manibus venari semper apertis,
Artes foeminei perdidicisse chori.
Cum lux prima novo stellas deducit Olympo,
Nec dum maturo percalet aura die.
Membra levare decet, placidumque expellere somnum,
Qui matutinae frigora lucis amat.
Ardua flammivomi scanduntur culmina montis,
Et fallax Sisiphos ludit arena novos.
Hic tristis campi species offertur adusti,
Suspirat clades terra sonora suas.
Luce sequente juvat fugientes quaerere Bajas,
Eque suis tumulis Puteolum eruere.
Pars absorbta mari, pars flammis cessit & irae
Victoris, partem terra revulsa tegit.
Prim? hic Pausilipus squallenti nocte sepultis
Pectora captivo pulvere tota tegit.
Flavi dirus odor pergentes sulphuris angit,
Non opus est tabaco, non opus helleboro.
Repere per cellas, saxis haerere voluptae est.
Et sua praecipiti fidere colla jugo.
Non satis in superas hic est enitier auras,
Si non & terrae viscera visus adit.
Alcidae similes tentatis limen Averni,
Quod paucis nummis nocte dieque patet.
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras
Hoc opus hic labor est, est tamen arte minor.
Sunt isthaec animis ludi quaerentibus alta,
Alcides superat, vos superatis idem.
Non vos Elysii carcer suavissimus arvi
Detinet, aut nobis invidet iste lacus.
Ad nos laetantes, dulcissima triga, reditis,
Pergite sic laeti patrium adire solum.
En mea jam vobis Silesia brachia tendit,
Atque in complexus hospes amica ruit.
Sat jam terrarum vidistis, satque locorum
Vos casta aspectat Penelopeja domi.
Ite domum saturi, tempus venit, ite laborum,
Curaque vos faustae posteritatis agat.
Parvulus AEneas vestra sic ludet in aula:
Qui, quae vos olim, regna videre queat.
Qui, quid mutatum, quae sint perfecta, reversus,
Barbato patri saepe referre queat.
◀◀◀ 481
▶▶▶
Home
chresmos@gmail.com