Genethliacum Deo Incarnato in terris hospiti Nocte Natali in monte Senonum inhospitali vena dextraque frigente affectu calente, sacratumD. 24. Decembris Anni 1666.Parve puer, miseri sed mundi Magne Redemptor
Coeli rector, homo, frater, amice, DEUS.
Jam tua Christicolae celebrant Natalia gentes,
Laetitiaeque diem terra fidelis habet.
Templa tuas resonant laudes, tibi fervida vota
Atque pias grates credula turba parat.
Et me tantundem pietas jubet, accipe clemens
Quae tibi devoto pectore thura fero.
Quantus Amor! Mundi dives structura creatur,
Et tantae moli qui dominetur, homo.
Terra fit, e terra primorum biga parentum,
Quod modo pulvis erat, vivit imago DEI.
Sed dolor! hanc subitô seducens foemina marem
Perdit, & ex malo pullulat omne malum.
Inde paterna trahit miserandos noxa nepotes,
Et poenae socios propria culpa facit.
Quantus amor! Satanae sociaeque negata cohorti
Humano generi vita salusque datur.
Non odisse potest inimicos atque rebelles,
Illos salvandi pectore cura sedet.
Quantus amor! summi soboles aequaeva Parentis
Christus adoptivum quaerit in orbe patrem.
Quantus amor! tenera de virgine nascitur infans,
Et matrem, mater quem colit ipsa, colit.
Pro vili stabulo mutantur coelica tecta,
Et, quem non orbis, mansio parva capit.
Quae non pro nobis infans incommoda sentit,
Natus in obscuro nudus inopsque loco!
Vix nati corpus lex antiquanda cruentat,
Tollendoque lubet subdere colla jugo.
Hostilem fugiens gladium, timor ipse tyranni,
AEgypti terras pauper & exul adit.
Quae comitantur iter, fugitivum quaeque sequuntur,
Pro nobis aequô tristia corde subit.
Quantus Amor meritos non perdere protinus hostes
Insuper at salvos reddere, quantus amor!
Quantus amor, minime meritis conferre salutem!
At dare quaesitam sangvine, quantus amor!
Hic sistit calamum mens nescia verba ligare,
Atque meum tanto pectus amore stupet.
Divinis emota calent praecordia flammis?
Atque pias fundo supplice mente preces.
O divine puer, Jesu mihi nate redemptor
Quod tibi pro tanto munus amore feram!
Me tibi me totum pretioso sangvine porto,
Quem te pro nobis fundere fecit amor
Da precor, ut tanti non obliviscar amoris,
Sed te perpetuo semper amore colam.
Donec ad aethereas scandam feliciter arces,
Cumque tuis sanctis te sine fine canam.
◀◀◀ 159
▶▶▶
Home
chresmos@gmail.com